# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.22-23

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.22 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.22

VI. Magnum hoc igitur eorumdem beatorum exemplum, planeque divinum, et veris quibusque Catholicis indefessa meditatione recolendum, qui modum septemplicis candelabri septenâ sancti Spiritus luce radiante, clarissimam posteris formulam praemonstrarunt quonam modo deinceps per singula quaeque errorum vaniloquia, sacratae vetustatis auctoritate prophanae novitatis conteratur audacia. Neque hoc sane novum. Siquidem mos iste semper in Ecclesia viguit ut quo quisque foret religiosor, eo promptius novellis adintentionibus contrairet. Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod, et hoc ab Apostolica potissimum Sede sumemus; ut omnes luce clarius videant beatorum Apostolorum beata successio quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione defenderit susceptae semel Religionis integritatem. Quondam igitur venerabilis memoriae Agrippinus Carthaginensis [10] Episcopus, primus omnium mortalium contra divinum Canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta majorum, rebaptizandum esse censebat. Quae praesumptio tantum mali invexit, ut non solum Haereticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam Catholicis occasionem praebuerit erroris. Cum ergo undique ad novitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio retinerentur, tunc beatae memoriae Papa Stephanus [11] apostolicae Sedis antistes, cum caeteris quidem collegis suis, sed tamen prae caeteris restitit, dignum, ut opinor, existimans si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret quantum loci auctoritate superabat. Denique in Epistola [12] quae tunc ad Africam missa est, his verbis sanxit: Nihil novandum nisi quod traditum est. Intelligebat etenim vir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide a patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur; nosque Religionem, non qua vellemus ducere, sed potius qua illa duceret sequi oportere; idque esse proprium Christianae modestiae et gravitatis, non sua posteris tradere, sed a majoribus accepta servare. Quis ergo tunc universi negotii exitus? Quis utique nisi usitatus et solitus?

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
