Latin
1.38 to 1.39
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.38-39
Not analysed yet
XII. Hic a me forsitan deposcatur ut horum quos supra commemoravi haereses exponam, Nestorii scilicet, Apollinaris, et Photini. Hoc quidem ad rem de qua nunc agimus non attinet. Propositum etenim nobis est, non singulorum errores persequi, sed paucorum exempla proferre, quibus evidenter ac perspicue demonstretur illud quod Moyses ait, quia scilicet si quando Ecclesiasticus aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarum mysteriis propheta, novi quiddam in Ecclesiam Dei tentet inducere, ad tentationem id nostram fieri Providentia divina patiatur. Utile igitur fuerit, in excursu, quid supra memorati haeretici sentiant breviter exponere, id est, Photinus, Apollinaris, Nestorius. Photini ergo secta haec est. Dicit Deum singulum esse et solitarium, et more Judaico confitendum. Trinitatis plenitudinem negat, neque ullam Dei Verbi aut ullam Spiritus sancti putat esse personam. Christum vero hominem tantummodo solitarium adserit, cui principium adscribit ex Maria: et hoc omnimodis dogmatizat, solam nos personam Dei Patris et solum Christum hominem colere debere. Haec ergo Photinus. Apollinaris vero in unitate quidem Trinitatis quasi consentire se jactitat, et hoc ipsum non plena fidei [20] sanitate; sed in Domini incarnatione aperta professione blasphemat. Dicit enim in ipsa Salvatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse, aut certe talem fuisse cui mens et ratio non esset. Sed et ipsam Domini carnem non de sanctae Virginis Mariae carne susceptam, sed de coelo in Virginem descendisse dicebat; eamque nutabundus semper et dubius modo coaeternam Deo Verbo, modo de Verbi divinitate factam praedicabat. Nolebat enim in Christo esse duas substantias, unam divinam, alteram humanam, unam ex Patre, alteram ex matre; sed ipsam Verbi naturam putabat esse discissam, quasi aliud ejus permaneret in Deo, aliud vero versum fuisset in carnem; ut cum veritas dicat ex duabus substantiis unum esse Christum, ille contrarius veritati ex una Christi divinitate duas adserat factas esse substantias. Haec itaque Apollinaris.