# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.40-41

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.40 to 1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.40

Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas, et inaudito scelere duos esse vult filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem, unum qui ex Patre, alterum qui sit generatus ex matre. Atque ideo asserit sanctam Mariam non Theotocon, sed Christotocon esse dicendam: quia scilicet ex ea non ille Christus qui Deus, sed ille qui erat homo, natus sit. Quod si quis eum putat in litteris suis unum Christum dicere et unam Christi praedicare personam, non temere credat. Aut enim istud fallendi arte machinatus est, ut per bona facilius suaderet et mala, sicut ait Apostolus: Per bonum mihi operatus est mortem [21] . Aut ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scriptorum suorum unum Christum et unam Christi personam credere se jactitat, aut certe post partum jam Virginis ita in unum Christum duas perhibet convenisse personas, ut tamen conceptus seu partus Virginei tempore, et aliquanto postea duos Christos fuisse contendat; ut cum scilicet Christus homo communis primum et solitarius natus sit, et necdum Dei Verbo personae unitate sociatus, postea in eum adsumentis Verbi persona descenderit; et licet nunc in Dei gloria maneat adsumptus, aliquandiu tamen nihil inter illum et caeteros homines interfuisse videatur. XIII. Haec ergo Nestorius, Apollmaris, Photinus adversus Catholicam fidem rabidi canes latrant: Photinus, Trinitatem non confitendo; Apollinaris, convertibilem Verbi dicendo naturam, et duas in Christo substantias non confitendo, et aut totam Christi animam aut certe mentem atque rationem in anima denegando, et adserendo pro sensu mentis fuisse Dei Verbum; Nestorius, duos Christos aut semper esse, aut aliquandiu fuisse adseverando. Ecclesia vero Catholica et de Deo et de Salvatore nostro recta sentiens, nec in Trinitatis mysterio nec in Christi incarnatione blasphemat. Nam et unam divinitatem in Trinitatis plenitudine et Trinitatis aequalitatem in una atque eadem majestate veneratur, et unum Christum Jesum, non duos, eumdemque Deum pariter atque hominem confitetur. Unam quidem in eo personam, sed duas substantias; duas substantias, sed unam credit esse personam: duas substantias, quia mutabile non est Verbum Dei, ut ipsum verteretur in carnem; unam personam, ne duos profitendo filios, quaternitatem videatur colere, non Trinitatem.Sed operae pretium est ut id ipsum etiam atque etiam distinctius et expressius enucleemus. In Deo una substantia, sed tres personae; in Christo duae substantiae, sed una persona. In Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud; in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
