# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.42-48

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.42 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.42

Quomodo in Trinitate alius atque alius, non aliud atque aliud? Quia scilicet alia et persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed tamen Patris et Filii et Spiritus sancti non alia et alia, sed una eademque natura. Quomodo in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius? Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis; sed tamen deitas et humanitas non alter et alter, sed unus idemque Christus, unus idemque filius Dei, et unius ejusdemque Christi et filii Dei una eademque persona; sicut in homine aliud caro, et aliud anima, sed unus idemque homo anima et caro. In Petro et Paulo aliud anima, aliud caro; nec tamen duo Petri, caro et anima; aut alter Paulus anima, et alter caro; sed unus idemque Petrus, unus idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura. Ita igitur in uno eodemque Christo duae substantiae sunt; sed una divina, altera humana; una ex Patre Deo, altera ex matre Virgine; una coaeterna et aequalis Patri, altera ex tempore et minor Patre; una consubstantialis Patri, altera consubstantialis matri; unus tamen idemque Christus in utraque substantia. Non ergo alter Christus Deus, alter homo; non alter increatus, alter creatus; non alter impassibilis, alter passibilis; non alter aequalis Patri, alter minor Patre; non alter ex Patre, alter ex matre; sed unus idemque Christus Deus et homo, idem non creatus et creatus, idem incommutabilis et impassibilis, idem commutatus et passus, idem Patri et aequalis et minor, idem ex Patre ante secula genitus, idem in seculo ex matre generatus, perfectus Deus, perfectus homo. In Deo summa divinitas, in homine plena humanitas. Plena, inquam, humanitas: quippe quae animam simul habeat et carnem, sed carnem veram, nostram, maternam, animam vero intellectu praeditam, mente ac ratione pollentem.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
