# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.49-58

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.49 to 1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.49

Est ergo in Christo verbum, anima, caro; sed hoc totum unus est Christus, unus filius Dei, et unus Salvator ac Redemptor noster. Unus autem, non corruptibili nescio qua divinitatis et humanitatis confusione, sed integra et singulari quadam unitate personae. Neque enim illa conjunctio alterum in alterum convertit atque mutavit (qui est error proprius Arianorum) [22] , sed ita in unum potius utrum que compegit, ut manente semper in Christo singularitate unius ejusdemque personae, in aeternum quoque permaneat proprietas uniuscujusque naturae; quo scilicet nec unquam Deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus, corpus esse desistat. Quod etiam humanae conditionis demonstratur exemplo. Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque, unusquisque hominum ex anima constabit et corpore, nec tamen unquam aut corpus in animam aut anima vertetur in corpus; sed unoquoque hominum sine fine victuro, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque substantiae differentia permanebit. Ita in Christo quoque utriusque substantiae sua cuique in aeternum proprietas, salva tamen personae unitate, retinenda est. XIV. Sed cum personam saepius nominamus, et dicimus quod Deus per personam homo factus sit, vehementer verendum est ne hoc dicere videamur quod Deus verbum sola imitatione actionis quae sunt nostra susceperit, et quidquid illud est conversationis humanae, quasi adumbratus, non quasi verus homo fecerit; sicut in theatris fieri solet, ubi unus plures effingit repente personas, quarum ipse nulla est. Quotiescumque etenim aliqua suscipitur imitatio actionis alienae, ita aliorum officia aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non sint ipsi quos agunt. Neque enim (ut, verbi gratia, secularium et Manichaeorum [23] utamur exemplis), cum actor tragicus Sacerdotem effingit aut regem, sacerdos aut rex est. Nam desinente actu simul et ea quam susceperat persona desistit. Absit hoc a nobis nefarium scelestumque ludibrium.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
