Latin
1.59 to 1.65
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.59-65
Not analysed yet
Manichaeorum sit ista dementia; qui phantasiae praedicatores, aiunt Filium Dei Deum, personam hominis non substantia extitisse, sed actu putativo quodam et conversatione simulasse. Catholica vero fides ita Verbum Dei hominem factum esse dicit, ut quae nostra sunt, non fallaciter et adumbrate, sed vere expresseque susciperet, et quae erant humana, non quasi aliena imitaretur, sed potius ut sua gereret; et prorsus quod agebat, hoc etiam esset. Sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur, sapimus, vivimus, subsistimus, non imitamur homines, sed sumus. Neque enim Petrus et Joannes, ut eos potissimum nominem, imitando erant homines, sed subsistendo. Neque enim Paulus simulabat Apostolum, aut fingebat Paulum; sed erat Apostolus, et subsistebat Paulus. Ita etiam Deus Verbum adsumendo et habendo carnem, loquendo, faciendo, patiendo per carnem, sine ulla tamen suae corruptione naturae, hoc omnino praestare dignatus est ut hominem perfectum non imitaretur aut fingeret, sed exhiberet, ut homo verus non videretur aut putaretur, sed esset atque subsisteret. Igitur sicut anima connexa carni, nec in carnem tamen versa, non imitatur hominem, sed est homo, et homo non per simulationem, sed per substantiam, ita etiam Verbum Deus, absque ulla sui conversione, uniendo se homini, non confundendo, non imitando factus est homo, sed subsistendo. Abjiciatur ergo tota penitus personae illius intelligentia quae fingendo imitatione suscipitur, ubi semper alius est et aliud simulatur, ubi ille qui agit, nunquam is est quem agit. Absit etenim ut hoc fallaci modo Deus Verbum personam hominis suscepisse credatur; sed ita potius ut incommutabili sua manente substantia, et in se perfecti hominis suscipiendo naturam, ipse caro, ipse homo, ipse persona hominis existeret, non simulatoria, sed vera, non imitativa, sed substantiva, non denique quae cum actione desisteret, sed quae prorsus in substantia permaneret.