Latin
1.69 to 1.70
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.69-70
Not analysed yet
Non ita, inquam, sancta Maria theotocos, sed ideo potius quoniam, ut supra dictum est, jam in ejus sacrato utero sacrosanctum illud mysterium perpetratum est, quod propter singularem quamdam atque unicam personae unitatem, sicut Verbum in carne caro, ita homo in Deo, Deus est. XVI. Sed jam ea quae supra de memoratis haeresibus vel de catholica fide breviter dicta sunt renovandae causa memoriae brevius strictiusque repetamus; quo scilicet et intelligantur iterata plenius, et firmius inculcata teneantur. Anathema igitur Photino non recipienti plenitudinem Trinitatis, et Christum hominem tantummodo solitarium praedicanti. Anathema Apollinari adserenti in Christo conversae divinitatis corruptionem, et auferenti perfectae humanitatis proprietatem. Anathema Nestorio neganti ex Virgine Deum natum, adserenti duos Christos, et explosa Trinitatis fide, quaternitatem nobis introducenti. Beata [24] vero Catholica Ecclesia, quae unum Deum in Trinitatis plenitudine et item Trinitatis aequalitatem in una Divinitate veneratur; ut neque singularitas substantiae personarum confundat proprietatem, neque item Trinitatis distinctio unitatem separet Deitatis. Beata, inquam, Ecclesia, quae in Christo duas veras perfectasque substantias, sed unam Christi credit esse personam, ut neque naturarum distinctio unitatem personae dividat, neque item personae unitas differentiam confundat substantiarum. Beata, inquam, Ecclesia, quae ut unum semper Christum esse et fuisse fateatur, unitum hominem Deo, non post partum, sed jam in ipso matris utero confitetur. Beata, inquam, Ecclesia, quae Deum factum hominem non conversione naturae, sed personae ratione intelligit, personae autem non simulatoriae et transeuntis, sed substantivae ac permanentis. Beata, inquam, Ecclesia, quae hanc personae unitatem tantam vim habere praedicat ut propter eam miro ineffabilique mysterio et divina homini et Deo adscribat humana. Nam propter eam et hominem de coelo secundum Deum descendisse non abnegat, et Deum secundum hominem credit in terra factum, passum, et crucifixum. Propter ea denique et hominem Dei filium et Deum filium Virginis confitetur. Beata igitur ac veneranda, benedicta, et sacrosancta, et omnino supernae illi angelorum laudationi comparanda confessio, quae unum Dominum Deum trina sanctificatione glorificat. Idcirco etenim vel maxime unitatem Christi praedicat, ne mysterium Trinitatis excedat. Haec in excursu dicta sint, alias, si Deo placuerit, uberius tractanda et explicanda. Nunc ad propositum redeamus.