# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.71

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.71

XVII. Dicebamus ergo in superioribus quod in Ecclesia Dei tentatio esset populi, error magistri, et tanto major tentatio quanto ipse esset doctior qui erraret. Quod primum Scripturae auctoritate, deinde ecclesiasticis docebamus exemplis, eorum scilicet commemoratione qui cum aliquandiu sanae fidei forent habiti, ad extremum tamen aut in alienam decidissent sectam, aut ipsi suam haeresim condidissent. Magna profecto res, et ad discendum utilis, et ad recolendum necessaria; quam etiam atque etiam exemplorum molibus illustrare atque inculcare debemus; ut omnes vere Catholici noverint se cum Ecclesia doctores recipere, non cum doctoribus Ecclesiae fidem deserere debere. Sed ego ita arbitror, quod cum multos in hoc tentandi genere proferre valeamus, nemo pene sit qui Origenis tentationi valeat comparari; in quo plura adeo praeclara, adeo singularia, adeo mira exstiterunt, ut inter initia habendam cunctis adsertionibus ejus fidem quivis ille facile judicaret. Nam si vita facit auctoritatem, magna illi industria, magna pudicitia, patientia, tolerantia. Si genus vel eruditio, quid eo nobilius saepius, ut ferunt, adfligeretur. Neque vero haec in illo sola erant quae cuncta postea tentationi forent, sed tanta etiam vis ingemi, tam profundi, tam acris, tam elegantis ut omnes pene multum longeque superaret; tanta doctrinae ac totius eruditionis magnificentia ut pauca forent divinae, pene fortasse nulla humanae philosophiae quae non penitus adsequeretur: cujus scientiae cum graeca concederent, hebraea quoque elaborata sunt.Eloquentiam vero quid memorem, cujus fuit tam amoena, tam lactea, tam dulcis oratio ut mihi ex ore ipsius non tam verba quam mella quaedam fluxisse videantur? Quae non ille persuasu difficilia disputandi viribus elimpidavit, quae factu ardua non ut facillima viderentur effecit? Sed forsitan argumentorum tantummodo nexibus adsertiones suas texuit? Imo plane nemo unquam magistrorum fuit qui pluribus divinae legis uteretur exemplis. Sed, credo, pauca conscripsit? Nemo mortalium plura; ut mihi sua omnia non solum non perlegi, sed ne inveniri quidem posse videantur: cui ne quicquam ad scientiae instrumenta deesset, etiam plenitudo exabundavit aetatis [25] . Sed forsitan discipulis parum felix? Quis unquam felicior? Nempe innumeri ex sinu suo doctores, innumeri sacerdotes, confessores et martyres extiterunt. Jam vero quanta apud omnes illius admiratio, quanta gloria, quanta gratia fuerit, quis exsequi valeat? Quis non ad eum paulo religiosor ex ultimis mundi partibus advolavit? Quis Christianorum non pene ut prophetam, quis philosophorum non ut magistrum veneratus est? Quam autem non solum privatae conditioni, sed ipsi quoque fuerit reverendus imperio declarant historiae, quae eum a matre eius, qui primus Romanorum Principum Christianus fuit, Christiani magisterii auctoritate conscripsi. De cujus incredibili quadam scientia si quis referentibus nobis Christianum non accepit testimonium, saltem testificantibus philosophis gentilem recipiat confessionem. Ait namque impius ille Porphyrius [26] excitum se fama ipsius Alexandriam puerum fere perrexisse, ibique eum vidisse jam senem, sed plane talem tantumque qui arcem totius scientiae condidisset. Dies me citius defecerit quam ea quae in illo viro praeclara exstiterunt vel ex minima saltem parte perstringam: quae tamen omnia non solum ad Religionis gloriam, sed etiam ad tentationis magnitudinem pertinebant. Quotus enim quisque tanti ingenii, tantae doctrinae, tantae gratiae virum aut facile deponeret, ac non illa potius uteretur sententia, se cum Origene errare malle, quam cum aliis vera sentire? et quid plura? Eo res decidit ut tantae personae, tanti doctoris, tanti prophetae, non humana aliqua, sed, ut exitus docuit, nimium periculosa tentatio plurimos a fidei integritate deduceret. Quamobrem hic Origenes tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget, sibique satis credit, cum parvi pendit antiquam Christianae Religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum ecclesiasticas traditiones et veterum magisteria contemnens, quaedam Scripturarum capitula [27] novo more interpretatur, meruit ut de se quoque Ecclesiae Dei diceretur: Si surrexerit in modio tuî propheta. Et paulo post: Non audies, inquit, verba prophetae illius. Et item: Quia tentat vos, inquit, Dominus Deus vester utrum diligatis eum an non. Vere non solum tentatio, sed etiam magna tentatio deditam sibi atque in se pendentem Ecclesiam admiratione ingenii, scientiae, eloquentiae, conversationis, et gratiae, nihil de se suspicantem, nihil verentem, subito a veteri Religione in novam prophanitatem sensim paulatimque traducere. Sed dicet aliquis corruptos esse Origenis libros. Non resisto; quin potius et malo. Nam id a quibusdam et traditum et scriptum est, non Catholicis tantum, verum etiam Haereticis. Sed illud est quod nunc debemus advertere etsi non ipsum, libros tamen sub nomine suo editos, magnae esse tentationi: qui multis blasphemiarum vulneribus scatentes, non ut alieni, sed quasi sui et leguntur et amantur; ut etsi in errore concipiendo Origenis non fuit sensus, ad errorem tamen persuadendum Origenis auctoritas valere videatur.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
