# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.72-73

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.72 to 1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.72

XVIII. Sed et Tertulliani quoque eadem ratio est Nam sicut ille apud Graecos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius, quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum sectas, auctores, adsertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ac studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi ac vehementi excelluit ut sibi nihil pene ad expugnandum proposuerit quod non aut acumine inruperit, aut pondere eliserit? Jam porro orationis suae laudes quis exsequi valeat, quae, tanta nescio qua rationum necessitate concerta est ut ad consensum sui quos suadere non potuerit impellat; cujus quot pene verba, tot sententiae sunt; quot sensus, tot victoriae. Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique; quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus, evertit. Et tamen hic quoque post haec omnia, hic, inquam, Tertullianus , catholici dogmatis, id est, universalis ac vetustae fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Se quenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem [28] . Et fuit ipse quoque in Ecclesia magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere. Hoc tantum commemorabo, quod contra Moysi praeceptum exsurgentes in Ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia [29] veras prophetias adseverando, meruit ut de se quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui propheta . Et mox: Non audies verba prophetae illius . Quare? Quia , inquit, tentat vos Dominus vester utrum diligatis eum an non. XIX. His igitur tot ac tantis caeterisque ejusmodi Ecclesiasticorum exemplorum molibus evidenter advertere, et secundum Deuteronomii leges luce clarius intelligere debemus, quod si quando aliquis Ecclesiasticus magister a fide aberraverit, ad tentationem id nostram fieri Providentia divina patiatur, utrum diligamus Deum an non in toto corde et in tota anima nostra.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
