# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.77-80

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.77 to 1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.77

XXI. Quae cum ita sint, iterum atque iterum eadem mecum revolvens et reputans, mirari satis nequeo tantam quorumdam hominum vesaniam, tantam excaecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi libidinem ut contenti non sint tradita semel et accepta antiquitus credendi regula, sed nova ac nova in diem quaerant, semperque aliquid gestiant Religioni addere, mutare, detrahere; quasi non coeleste dogma sit quod semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio, quae aliter perfici nisi assidua emendatione, imo potius reprehensione non possit, cum divina clament oracula: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui ; et: Super judicantem ne judices ; et : Scirdentem sepem mordebit eum serpens , et illud apostolicum, quo omnes omnium haereseon sceleratae novitates velut quodam spiritali gladio saepe truncatae semperque truncandae sunt: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt . Et post haec inveniuntur aliqui tanta inveteratae frontis duritia, tanta impudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui tantis eloquiorum coelestium molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non conquassentur, tantis postremo fulminibus non conterantur? Devita, inquit , prophanas vocum novitates : Non dixit antiquitates, non dixit vetustates; imo plane quid e contrario sequeretur ostendit. Nam si vitanda est novitas, tenenda est antiquitas; et si prophana est novitas, sacrata est vetustas. Et oppositiones, inquit , falsi nominis scientiae. Vere falsum nomen apud doctrinas Haereticorum; ut ignorantia scientiae, et caligo serenitatis, et tenebrae luminis appellatione fucentur. Quam quidam , inquit, promittentes , circa fidem exciderunt. Quid promittentes exciderunt, nisi novam nescio quam ignoratamque doctrinam? Audias etenim quosdam ipsorum dicere: Venite, o insipientes et miseri, qui vulgo Catholici vocitamini, et discite fidem veram, quam praeter nos nullus intelligit, quae multis ante seculis latuit, nuper vero revelata et ostensa est; sed discite furtim atque secret i m: delectabit enim vos. Et item: Cum didiceritis, latenter docete; ne mundus audiat, nec Ecclesia sciat: paucis namque concessum est tanti mysterii capere secretum .

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
