# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.81-84

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 1.81 to 1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/1.81

Nonne haec verba sunt illius meretricis quae apud Salomonis Proverbia vocat ad se praetereuntes viam qui dirigunt iter suum ? Qui est, inquit , vestrum insipientissimus, divertat ad me . Inopes autem sensu exhortatur dicens: Panes occultos libenter attingite, et aquam dulcem furtim bibite . Quid deinde? At ille, inquit , nescit quoniam terrigenae apud eam pereunt . Qui sunt isti terrigenae ? Exponat Apostolus: Qui circa fidem, inquit, exciderunt. XXII. Sed operae pretium est totum ipsum Apostoli capitulum diligentius pertractare. O Timothee, inquit , depositum custodi, devitans profanas vocum novitates. O! Exclamatio ista et praescientiae est pariter et charitatis. Praevidebat enim futuros, quos etiam praedolebat, errores. Quis est hodie Timotheus nisi vel generaliter universa Ecclesia, vel specialiter totum corpus Praepositorum, qui integram divini cultus scientiam vel habere ipsi debent vel aliis infundere? Quid est, depositum custodi ? Custodi , inquit, propter fures, propter inimicos, ne dormientibus hominibus, superseminent zizania super illud tritici bonum semen quod seminaverat filius hominis in agro suo . Depositum, inquit, custodi . Quid est depositum ? id est, quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti ; rem non ingenii, sed doctrinae, non usurpationis privatae, sed publicae traditionis; rem ad te perductam, non a te prolatam: in qua non auctor debes esse, sed custos; non institutor, sed sectator; non ducens, sed sequens . Depositum , inquit, custodi ; catholicae fidei talentum inviolatum illibatumque conserva. Quod tibi creditum, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur . Aurum accepisti, aurum redde: nolo mihi pro aliis alia subjicias: nolo pro auro aut impudenter plumbum aut fraudulenter aeramenta supponas: nolo auri speciem, sed naturam plane. O Timothee, O Sacerdos, O Tractator, O Doctor, si te divinum munus idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis tabernaculi Beseleel, pretiosas divi dogmatis gemmas exsculpe, fideliter coapta, adorna sapienter, adjice splendorem, gratiam, venustatem. Intelligatur, te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quae didicisti doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
