Latin
10
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 10
Not analysed yet
Secundus Carthaginensium praesulum, quorum memoria ad nos usque pervenit. Sub eo duo celebrata fuere Carthaginensia Concilia, primum de haereticis baptizandis ab Episcopis Proconsularis Africae ac Numidiae, in tertii seculi initio. Nam Tertullianus qui certo, ut fertur, lapsus est circa haereticorum baptisma, ait in libro de Baptismo edito post annum Chr. 200: «Circa haereticos sane quid custodiendum sit digne quis retractet? ad nos enim editum est;» quibus verbis ad Agrippini respexisse decretum concedet aequus lector. Hinc non satis recte a P. Harduino affixum est tale Concilium ann. Chr. 215, praesertim quum Cyprianus in Ep. 73, ad Jubajanum data anno Chr. 254, dicat: «Apud nos non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sunt, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum plurimi Episcopi hoc statuerunt.» Alterum Concilium, in quo sancitus canon: Ne clericus ullus tutelam, curamve susciperet, celebratum fuit circ. ann. Chr. 215.