# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 11

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/11

Celebrato a Cypriano III, Carthaginensi Concilio in causa rebaptizationis anno Chr. 255 vel 256, Kal. Sept. cum Episcopis 87 Proconsularis Provinciae, Numidiae, ac Mauritaniae, graviter commotus est Stephanus, qui paulo ante Lucio successerat. Unde coacta anno 256, Romae synodo acres aculeatasque dedit ad Africam, ac Firmilianum, Helenum Tarsi, aliosque Apostolicas litteras, et si fidem habemus Dyonisio Alexandrino in Epist. ad Xystum, statuit «non communicandum esse his, qui rebaptizant; sed debere considerare magnitudinem rei, quia non, quicumque, sed permagni, et nobiles Episcopi viri sunt, quibus hoc visum est.».

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
