Latin
12
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 12
Not analysed yet
Deperdita epistola sententiam servatam habemus in Ep. 74, Cypriani ad Pompeianum. Consultus enim a Pompeio Sabratensi Episcopo haec ex Stephani epistola decerpsit: «Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam; quum ipsi haeretici proprio alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.» Non errasse Pontificem in rebaptizationis negotio tanta argumentorum luce probat Doctissimus Pater D. Constantius Coustant, tom. 1, Epist. Pontif. a pag. 2217, ut nimium tardus, vel malignus sit, qui illis non suadetur.