Latin
14
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 14
Not analysed yet
Filios verenda patris sui superjecto dorsis pallio aversos operuisse est, ut Gregorius 25 Moral. ,cap. 22, loquitur, bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicere, ut tamen haec ab aliis occultent: «Operimentum, inquit, aversi deferunt, quia judicantes factum et venerantes magisterium nolunt videre, quod tegunt.» Quod prudens optimi Pontificis ac Vincentii monitum, summopore commendat celebris ex Protestantium parte editor Cypriani Joannes Fellus Episcopus Oxoniensis; at aliis placet Patrum castigare errata, inter quos libenter nomen professus est suum Clericus; quam ob causam in Ep. 6 Crit. et Eccles. culpat dissimulationes omnes in Ecclesiastica historia ut illicitas. At demus magnorum hominum esse castiganda peccata, ne forte incauti illa sequantur; quo tamen modo id a quibusdam est praestitum, non dico christianum, sed nec ingenuum decet hominem, nempe cum amaritudine, rabie, acerbitate; dolose levia errata invidiosis vocibus exaggerando, praeteritis dissimulatisque ingentibus meritis. De tali ac tanta iniquitate graviter postulatus est Clericus ipse a viris probitate et doctrina conspicuis, quod opus fuit advertere, morem ipsi gerendo, ne quid notitia dignum dissimuletur in Ecclesiastica historia.