Latin
20
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 20
Not analysed yet
Miror doctissimum virum Dionysium Petavium tom. 5. Theolog. dogm. lib. 1, cap. 6, n. 15, oppositum legere, quasi nempe Vincentius dixerit, et ipsum plena fidei sanitate, reclamantibus editionibus, ac contextu ipso: praesertim quia non latuit virum omnigena eruditione refertum a Basilio in Ep. 293, et a Gregorio Nazianzeno in Ep. 1, ad Cled. pag. 744, reprehensum fuisse Apollinarem, ut in Sabellii errorem inclinantem, cujus rei testes hic posterior affert libros illius. Hinc minime audiendus Leontius in lib. de sectis Act. 4, tom. 11, Bibl. PP. dum affirmat hominem non errare circa Trinitatem. «Tametsi, inquit, Gregorii ambo etiam hac in parte erroris illum arguant.» Sed praeter Gregorios exstat etiam Basilius et Lirinensis, ut alios omittam; unde suspicor non pervenisse ad Leontium Apollinaris libros, in quibus erratum deprehendit Nazianzenus: nisi forte quis dicere malit, hominem contraria dogmata vulgasse, quod accidere illi potuit, dum «in tractanda Theologia non e Scripturis, sed ex humanis inventis argumenta petebat,» quemadmodum ait Basilius.