Latin
22
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 22
Not analysed yet
Ut Ariani facilius improvidis suaderent Verbum alterius esse a Patre substantiae, passum asseruere in carne; ac animae instar fuisse corpori divinitatem illam Verbi veluti secundariam aiebant; unde ex eorum mente in humanitatem quasi conversa erat divinitas, dum substantivae hominis formae in Christo locum tenuit. Hunc errorem assumptae humanitatis destruentem fidem praeter Lirinensem exprobat illis Leontius de sect. Act 2, Athanasius in lib. de salutari Adventu, et in altero de incarnatione Christi: ac potissimum Hilariu s in toto lib. X de Trinitate, unde numer. 9, ait: «Volunt plerique eorum ex passionis metu, et infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse. . . . . Sed inferioris a Deo Patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem.» Quae quum ita sint, jam sine ambiguitate ulla facile dirimitur tota controversia, quam Claudianus Mamertus, Berengarius ac Joannes quidam apud Philippum bonae spei Abbatem excitarunt Hilario, quasi humanas in Christo Passiones neganti num. 23 ejusdem libri dum inquit: «Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens Passio, nec non fuit Passio, nec tamen naturam Passionis exseruit, dum et poenali ministerio desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit.» Sensus ergo est: Passio qua caesus est Christus, fuit ex parte corporis, seu humanitatis a Verbo assumptae, quae sensu, dolore, tolerantia demutata est; sed vera non fuit ex parte Verbi, quod demutationis effectibus caruerit: et hoc est quod Hilariu s inquit Filium Dei vim poenae in se desaevientis sine sensu poenae excepisse. Consulat Lect. generalem praefat. praemissam Operibus D. Hilarii Edit. P. Coustant. §III.