# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 24

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/24

Quum tot, et tantae olim fuerint, quemadmodum et nunc sunt, otiosae haereticorum fraudulentiae contra Trinitatis Incarnationisque mysteria, stat nihilominus catholicae fidei integritas, tanquam rupes valida, et immota adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, quia, inquit Hilarius lib. 2. de Trinit. numer. 22. «Ut quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur habeantque in se virtutem generalis auxilii; ita et fides catholica non adversus singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit; non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit. Magnum est enim, tot in una ea esse remedia, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis. Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei Filium perfecti Patris perfectam progeniem,» etc. quae sequuntur.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
