Latin
29
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 29
Not analysed yet
Intelligit Priscillam et Maximillam, nobiles ac opulentas feminas, quae Ecclesias plures auro primum, deinde nefariis corrupere dogmatibus. De his ac Montano Prosper in Chronico ad Consulat. Cethegi et Clari, qui incidit in ann. Christi 170: «Hâc tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori Provincia Phrygia dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus Sancti a Domino promissum, in se potius, quam in Apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse Apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirant.» Vixit Tertullianus usque ad mediam aetatem Ecclesiae presbyter; «invidia postea, inquit Hieronymus in Catal. Scrip. Eccl. cap. 53, et contumeliis Clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris meminit novae prophetiae: specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina: de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de Monogamia, de extasi libros sex, et septimum quem adversus Apollonium composuit.» Dolendus sane hominis lapsus, quia Hieronymo eodem teste in Epist. ad Magnum, inter Latinos nihil Tertulliano eruditius, vel acutius; quando Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam seculi obtinent disciplinam. Fertur vixisse usque ad decrepitam aetatem.