Latin
32
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 32
Not analysed yet
Nemo ex his Vincentii verbis inferat, nullam osse pro peccantibus indulgentiam, remissionemque servatam dixisse Novatianum. Error namque ejus sequens fuit, quem antea defenderat Tertullianus ; inficiabatur fuisse Ecclesiae concessam potestatem, ut atrociora illa peccata, apostasiae nempe a fide, homicidii, ac fornicationis, per se remitteret, quum talium delictorum venia esset soli Deo reservata. Unde statuebat de illis perpetuo agendam esse poenitentiam. Pro minoribus vero peccatis agnovit in Ecclesia dimittendi facultatem. Vide Petavium, tom. IV. Theol. dogm. lib. 3. Eccl. Hierar. cap. 12 num. 6.