# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 33

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/33

Simonis impura, et nefanda dogmata, quae late describuntur ab Irenaeo, Epiphanio, et Theodoreto, discipulos defensoresque multos nacta sunt, ut Saturninum, Basilidem, hujusque filios Epiphanem, et Isidorum. Quorum infelices haeredes exstitere Cerdon, et Marcion, ac tertio Ecclesiae seculo Manichaei; his successere Priscillianistae, quos Manichaeorum cognatos appellat S. Leo in ep. olim 93, nunc 15, cap. 4. Unde Prosper in Chronico ad Coss. Ausonium, et Olybrium: Ea tempestate Priscillianus Episcopus de Gallaecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit. Gnosticos autem a Simone sua habuisse exordia testis est Irenaeus.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
