# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 34

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/34

Optasse Simonem tanquam Deum ab omnibus glorificari, a multisque pro tali habitum, testis est Irenaeus lib. 1. adv. haer. cap. 20 ex Edit. Erasmi; hinc non adeo facile exponi potest, quomodo dixerit, Dei creatoris impulsu et necessitate ferri homines ad malum. Ex Irenaeo autem haec habemus. Quum impius sublimissimam se profiteretur virtutem, ac Helenam quamdam, primam suae mentis conceptionem, per hanc dicebat angelos atque archangelos conditos; a quibus fabricatus Orbis ac praepostere moderatus, ad emendationem rerum, ut ipse veniret, compulerunt. Unde addebat, ut Irenaeus ait, «prophetas a mundi fabricatoribus Angelis inspiratos dixisse prophetias; quapropter monebat, ne ulterius curarent eos, hi qui in eum, et in Helenam ejus spem habebant, et ut liberos agere quae velint. Secundum enim ipsius gratiam salvari homines, sed non secundum operas justas. Nec enim esse naturaliter operationes justas, sed ex accidentia, quemadmodum posuerunt qui mundum fecerunt Angeli, per hujusmodi praecepta in servitutem deducentes homines.» Propter haec forte Lirinensis dixit ex ejus mente necessitate impelli homines ad malum.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
