# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 36

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/36

An haec de parvulis incaute austera pocula sorbentibus, decerpserit ex lib. 4 Lucretii de Natura rerum, definire non audeo; similia tamen sunt his, quae iste canit, dum praeter meritum se extollit:.... Pueris absinthia tetra medentes Quum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore: Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed potius tali facto recreata valescat. At quia minime valescit, qui amarum obscoenumque ebibit errorem, licet colore multo obductum; propterea S. Vir consulto illorum profert exemplum, qui noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ex quibus certa funestaque oritur mors.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
