Latin
37
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 37
Not analysed yet
Ex hoc loco infert Dallaeus, in libro de Vero usu Patrum, inconstantes fuisse Patres in fidei doctrina. At Lirinensis haec mens est: quia per plura in superioribus ostenderat non raro divino judicio humanaque infirmitate accidere, ut Ecclesiastici viri magni meriti ac scientiae labantur, et contra Apostolum nova dogmata annuntient, quod probarat exemplis Photini, Apollinaris ,Nestorii, Origenis, ac Tertulliani; ne quis praetextu auctoritatis horum perversa sectaretur dogmata, ut in fine 24, num. ait: hac de causa prudenter hic monet, haud audiendos esse illos, qui constanter non docuerunt, et vixerunt in Ecclesiâ. Unde in num. 45, loquens de Sacerdotibus, qui Ephesi convenerant, inquit: «Hoc optimum factu visum est ut in medium SS. Patrum sententiae proferrentur; quorum alios Confessores, omnes vero Catholicos, Sacerdotes fuisse, et permansisse constaret, ut scilicet rite atque solemniter ex eorum consensu atque decreto antiquum dogma firmaretur.»