# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 44

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/44

At non minus ordinis, quam numeri oblitus est S. Vir. Ordinis, quia post Petrum, et Athanasium memorandi erant Julius, et Felix, post Theophilum Cyprianus , deinde Ambrosius, quibus subdendi erant Nazianzenus, Basilius, ac Nyssenus, non praetermisso Attico Episcopo Constantinopolitano, et Amphilochio Iconii praesule, quorum testimonia postremo fuere in Synodo laudata. Unde infertur, numeri etiam fuisse oblitum, quia non decem, ut paulo post ait, sed duodecim fuerunt tanquam testes, judices, ac consiliarii in Synodo introducti. Et sane Amphilochii et Attici retinenda esse testimonia ex fide MSS. Codicum, ac ex Mario Mercatore ostendit P. Harduinus tom. 1. Concil. pag. 147; quibus addere liceat vetustissimum codicem Bibl. Vaticanae num. 1342, etiam testimonia illa exhibentem, qui a Baronio in annalibus frequenter appellatur Collectio Cresconiana.

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
