Latin
47
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 47
Not analysed yet
Capreoli verba haec sunt: «Vestram sanctitatem iterum atque iterum rogatam cupio, ut Spiritu Sancto cooperante quem cordibus vestris, in omnibus quae acturi estis, praesto futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac Ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscumque novis erroribus resistatis.» Hujus epistolae fragmentum recitat Ferrandus in Ep. ad Pelagium et Anatolium, S. R. E. Diaconos, alia tamen latinitate.