# VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 7

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.), 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vincent-of-lerins/vincent-lirinensis-5th-cent-a-d/7

Quarto seculo, Optato teste, major erat numerus Catholicorum in Africa, quum lib. 2, n. 1, Donatistis vix particulam concedat, dicens: «Ergo ut Ecclesia in particula Africae, in angulo parvae regionis, apud vos esse possit, apud nos in alia parte Africae non erit?» At eodem labente seculo ac vergente, longe plures erant Schismatici, ut refert Possidius in Augustini Vita cap. 7, dum ait: «Per sanctum illum virum, levare in Africa Ecclesia Catholica exorsa est caput, quae..... rebaptizante Donati parte majorem multitudinem Afrorum, seducta et oppressa jacebat.» Suspicor ita crevisse factionem, quia intra unius seculi spatium vix unus, et alter, Optatus nempe, et Augustinus, inventi sunt, qui scriptis illorum aperirent fraudes ac dolos, convincerentque insidias, quum interim Donatistae omnes per singula loca maledicis vocibus perstreperent, ut loquitur Optatus lib. 1, num. 4, quibus ipse ab aliqua occasione arrepta respondit. Quo modo, inquit Optatus, «satisfiet, et desideriis aliquorum. Nam a multis saepe desideratum est, ut ad eruendam veritatem, ab aliquibus defensoribus conflictus partium haberetur; et fieri potuit.».

---

Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vicentius.html.
