Latin
8
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 8
Not analysed yet
Intelligit Ambrosius Episcopos Arimino lapsos anno Christi 359, quos fidem ejurare coegit Constantius die 10 Oct. ejusdem anni, dum paupertate, et aetate lassis Episcopis, reditum ad propria negat. Quae tantorum malorum fuerit causa Severus Sulpicius prodit lib. 2 Historiae sacrae, c. 41, disserens de legatis ad Imperatorem missis: «Ex parte nostrorum, inquit, leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes, callidi, et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud Regem superiores facile exstiterunt.» At cognito dolo Ariminenses Episcopi contestabantur corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali fuisse suspicatos, quae flentes asserebant parati, et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum Blasphemias condemnare, ut loquitur Hieronymus in Dialogo cont. Luciferianos.