Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 10.230-10.275
Virgil, Aeneid 10.230-275
Not analysed yet
Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula teque per aequor
quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques: medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certast sententia Turno.
Surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.
Dixerat, et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
Tum breviter super adspectans convexa precatur:
Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat
matura iam luce dies noctemque fugarat:
principio sociis edicit, signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppes
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
non secus ac liquida siquando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
nascitur et laevo contristat lumine caelum.