Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 10.599-10.642
Virgil, Aeneid 10.599-642
Not analysed yet
Pluribus oranti Aeneas: Haud talia dudum
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.
Cui Iuno summissa Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
saepe manu multisque oneravit limina donis.
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.
Et Iuno adlacrimans: Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.