Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 10.730-10.780
Virgil, Aeneid 10.730-780
Not analysed yet
Sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: Non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum:
olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
funera: caedebant pariter pariterque ruebant
victores victique, neque his fuga nota neque illis.
Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores:
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
pallida Tisiphone media inter milia saevit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
stagna viam scindens, umero supereminet undas
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
obvius ire parat. Manet imperterritus ille,
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae. Dixit stridentemque eminus hastam
iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.