Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 10.870-10.908
Virgil, Aeneid 10.870-908
Not analysed yet
Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum.
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius. Dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec: Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi? Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulchro.
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva cruore.