Latin · Dactylic hexameter
Lines 11.364-11.405
Virgil, Aeneid 11.364-405
Not analysed yet
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,
pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
Aut si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
qui vocat.
Talibus exarsit dictis violentia Turni;
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces
Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis
insignis agros. Possit quid vivida virtus,
experiare licet; nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis: circumstant undique muros.
Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
semper erit?
Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
Nulla salus bello. Capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
ne cessa turbare metu atque extollere vires
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.