Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 11.816-11.862
Virgil, Aeneid 11.816-862
Not analysed yet
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
et captum leto posuit caput, arma relinquunt,
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
prospexit tristi multatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore voces:
Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium, Teucros conata lacessere bello!
Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,
Cur, inquit, diversus abis? Huc dirige gressum,
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curvata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.