Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 12.216-12.259
Virgil, Aeneid 12.216-259
Not analysed yet
At vero Rutulis inpar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu;
tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.
Adiuvat incessu tacito progressus et aram
suppliciter venerans demisso lumine Turnus
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
sermonem et volgi variare labantia corda,
in medias acies, formam adsimulata Camerti,
cui genus a proavis ingens clarumque paternae
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
in medias dat sese acies haud nescia rerum
rumoresque serit varios ac talia fatur:
Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam
obiectare animam? Numerone an viribus aequi
non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur:
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
His aliud maius Iuturna adiungit et alto
dat signum caelo, quo non praesentius ullum
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
litoreas agitabat aves turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres
convertunt clamore fugam, mirabile visu,
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
pondere defecit, praedamque ex unguibus ales
proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus; primusque Tolumnius augur
Hoc erat, hoc, votis, inquit, quod saepe petivi.