Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 12.620-12.660
Virgil, Aeneid 12.620-660
Not analysed yet
Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?
Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.
Turnus ad haec:
O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
demissam tantos voluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele videres?
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
este boni, quoniam superis aversa voluntas!
Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis summasque minatur
deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.