Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 12.796-12.840
Virgil, Aeneid 12.796-840
Not analysed yet
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin decuit violari volnere divom,
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
ulterius temptare veto. Sic Iuppiter orsus;
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
nec tu me aeria solam nunc sede videres
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
Olli subridens hominum rerumque repertor
Es germana Iovis Saturnique altera proles:
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.