Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.363-2.406
Virgil, Aeneid 2.363-406
Not analysed yet
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
plurima perque vias sternuntur inertia passim
corpora, perque domos et religiosa deorum
limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
Primus se, Danaum magna comitante caterva,
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.
Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
sternimus: adspirat primo fortuna labori.
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
O socii, qua prima inquit fortuna salutis
monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
fida petunt: pars ingentem formidine turpi
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,
ad caelum tendens ardentia lumina frustra,—
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.