Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.650-2.691
Virgil, Aeneid 2.650-691
Not analysed yet
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit, et caelo palmas cum voce tetendit:
Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur,
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.