Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 4.672-4.705
Virgil, Aeneid 4.672-705
Not analysed yet
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.