Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.370-5.411
Virgil, Aeneid 5.370-411
Not analysed yet
solus qui Paridem solitus contendere contra,
idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
perculit, et fulva moribundum extendit harena.
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
ostenditque umeros latos, alternaque iactat
brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
Ducere dona iube. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
tantane tam patiens nullo certamine tolli
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
nequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?
Ille sub haec: Non laudis amor, nec gloria cessit
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
venissem, nec dona moror. Sic deinde locutus
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
Tum senior talis referebat pectore voces:
Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?