Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.500-5.544
Virgil, Aeneid 5.500-544
Not analysed yet
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
et venit, adversique infigitur arbore mali.
Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
non valuit: nodos et vincula linea rupit,
quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
illa notos atque alta volans in nubila fugit.
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes;
qui tamen aerias telum contendit in auras,
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
seraque terrifici cecinerunt omina vates.
Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,
signavitque viam flammis, tenuisque recessit
consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
Attonitis haesere animis, superosque precati
Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
talibus auspiciis exsortem ducere honores.
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
extremus, volucri qui fixit arundine malum.