Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.728-5.769
Virgil, Aeneid 5.728-769
Not analysed yet
Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos, et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
Aeneas, Quo deinde ruis, quo proripis? inquit,
Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
et Iovis imperium et cari praecepta parentis
edocet, et quae nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
Transcribunt urbi matres, populumque volentem
deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Aeneas urbem designat aratro
sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
ac lucus late sacer additur Anchiseo.
Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
factus honos: placidi straverunt aequora venti,
creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per litora fletus;
complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile nomen,
ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.