Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.562-6.607
Virgil, Aeneid 6.562-607
Not analysed yet
Tum vates sic orsa loqui: Dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
quae quis apud superos, furto laetatus inani,
distulit in seram commissa piacula mortem.
Continuo sontes ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
intentans angues vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae. Cernis custodia qualis
vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,—
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
porrigitur, rostroque immanis voltur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.