Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.652-6.694
Virgil, Aeneid 6.652-694
Not analysed yet
Stant terra defixae hastae, passimque soluti
per campum pascuntur equi. Quae gratia currum
armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
vescentis, laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artes,
quique sui memores alios fecere merendo,
omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,
Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:
Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo
venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia rivis
incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,
hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum carosque nepotes,
fataque fortunasque virum moresque manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina videt
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas? Datur ora tueri,
nate, tua, et notas audire et reddere voces?
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!