Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 6.739-6.787
Virgil, Aeneid 6.739-787
Not analysed yet
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
donec longa dies, perfecto temporis orbe,
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque auraï simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
scilicet immemores supera ut convexa revisant,
rursus et incipiant in corpora velle reverti.
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
adversos legere, et venientum discere vultus.
Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
expediam dictis, et te tua fata docebo.
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis regem regumque parentem,
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
Qui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, vires,
atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas imponent montibus arces,
Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque.
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Quin et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,
et pater ipse suo superum iam signat honore?
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
felix prole virum: qualis Berecyntia mater
invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.