Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.183-7.227
Virgil, Aeneid 7.183-227
Not analysed yet
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
captivi pendent currus curvaeque secures
et cristae capitum et portarum ingentia claustra
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea laevaque ancile gerebat
Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
aurea percussum virga versumque venenis
fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divom patriaque Latinus
sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
atque haec ingressis placido prior edidit ore:
Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem
et genus, auditique advertitis aequore cursum),
quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis
litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
Sive errore viae seu tempestatibus acti,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto,
fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
sponte sua veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
aurea nunc solio stellantis regia caeli
accipit et numerum divorum altaribus auget.
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
atra subegit hiemps vestris succedere terris
nec sidus regione viae litusve fefellit:
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,
Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit et siquem tellus extrema refuso
summovet oceano et siquem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.