Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.142-8.189
Virgil, Aeneid 8.142-189
Not analysed yet
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,
accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet,
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque viros locat ipse sedili
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
accipit Aenean solioque invitat acerno.
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobis,
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.