Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.514-8.557
Virgil, Aeneid 8.514-557
Not analysed yet
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
adsuescat primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
arma inter nubem caeli regione serena
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
Obstipuere animis alii, sed Troius heros
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
laturam auxilio.
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
excitat hesternumque larem parvosque penatis
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.
Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
Quorum de numero qui sese in bella sequantur
praestantis virtute legit; pars cetera prona
fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
vota metu duplicant matres, propiusque periclo
it timor, et maior Martis iam apparet imago.