Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 9.365-9.409
Virgil, Aeneid 9.365-409
Not analysed yet
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
induit. Excedunt castris et tuta capessunt.
Interea praemissi equites ex urbe Latina,
cetera dum legio campis instructa moratur,
ibant et Turno regi responsa ferebant,
tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.
Iamque propinquabant castris murosque subibant,
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens
State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?
Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
Obiciunt equites sese ad divortia nota
hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
impediunt fallitque timor regione viarum;
Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat,
ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
Euryale infelix, qua te regione reliqui?
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae? Simul et vestigia retro
observata legit dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere? An sese medios moriturus in enses
inferat et pulchram properet per volnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
suspiciens altam Lunam sic voce precatur:
Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
astrorum decus et nemorum Latonia custos.
Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi
suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.